ОБЩИ МОЛИТВИ LATina

ОБЩИ МОЛИТВИ
PRECES COMMUNES
Signum Crucis (Знакът на Кръста)
In Nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.
Pater noster (Господня молитва)
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua, siсut in caelo et in terra. Panem nostrum cotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.
Ave Maria (Ангелски поздрав)
Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui Iesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrаe. Amen.
Gloria Parti (Славословие на Света Троица)
Gloria Parti et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc, et semper et in saecula saeculorum. Amen.
Angele Dei (Ангел пазител)
Angele Dei, qui custos es mei, me, tibi commissum pietate superna, illumine, custody, rege et gubernaАнгел пазител
Requiem aeternam (Вечен покой)
Requiem aeternam dona eis Domine. Et lux perpetua luceat eis. Requiescant in pace. Amen.
Аctus fidei (Деяние на вярата)
Dimine Deus, firma fide credo et Confiteor omnia singular quae sancta Ecclesia Catholica proponit, qua tu, Deus, ea omnia revelasti, qui es aeterna veritas etsapientia que nec fillere nec falli potest. In hac fide vivere et mori statuo. Amen.
Actus spei (Деяние на надеждата)
Domine Deus, spero per gratiam tuam remissionem omnium peccatorum, et post hanc vitam aeternam felicitatem me esse consecuturum: quia tu promisisti, qui es infinite potens, fidelis, benignus, et misericors. In hac spe vivere et mori statuo. Amen.
Actus caritatis (Деяние на любовта)
Domine Deus, amo te super omnia et proximum meum propter te, quia tu es summum, infinitum, et perfectissimum bonum, omni dilectione dignum. In hac fide vivere et mori statuo. Amen.
Actus contritionis (Деяние на разкаянието)
Deus meus, ex toto corde paenitet me omnium meorum peccatorum, eaque detestor, quia peccando, nonsolum poenas a te iuste statutas promeritus sum, sed praesertim quia offendi te, summum bonum, ac dignum gui super omnia diligaris. Ideo firmiter propono, adiuvante gratia tua, de cetero me non peccaturum peccandique occasiones proximas fugiturum. Amen.
Angelus Domini (Ангел Господен)
Angelus Domini nuntiavit Mariae.
Et concepit de Spiritu Sancto.
Ave Maria…etc.
Ecce ancilla Domini.
Fiat mihi secundum verbum tuum.
Ave Maria…etc.
Et Verbum caro factum est.
Et habitavit in nobis.
Ave Maria…etc.
Ora pro nobis sancta Dei Genetrix.
Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
Oremus
Gratiam tuam, quaesumus Domine, mentibus nostris infunde, ut qui, Angelo nuntiante, Christi Filii tui incarnationem cognovimus, beata Maria Virgine intercedente, per passionem eius et crucem ad resurrectionis gloriam perducamur. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.
Regina caeli (Царице небесна)
(tempus paschale)
Regina caeli laetare, alleluia; Quia quem meruisti portare, alleluia; Resurrexit, sicut dixit, alleluia. Ora pro nobis Deum, alleluia.
Gaude et laetare Virgo Maria, alleluja.
Quia surrexit Dominus vere, alleluia.
Oremus
Deus, qui per resurrectionem Filii tui Domini nostri Iesu Christi mundum laetificare dignatus es, praesta, quaesumus; ut per eius Genitricem Virginem Mariam perpetuae capiamus gaudia vite. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.
Salve Regina (Радвай се, Царице)
Salve Regina, Mater misericordiae, Vita, dulcedo, et spes nostra, salve. Ad te clamamus, exules, filii Evae. Ad te suspiramus, gementes et flentes in hac lacrimarum valle. Eia ergo, advocata nostra, ilos tuos misericordes oculos ad nos converte. Et Iesum, benedictum fructum ventris tui, nobis post hoc exilium ostende. O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria.
Ora pro nobis sancta Dei Genetrix.
Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
Oremus
Omnipotens sempiterne Deus, qui gloriosae Virginis Matris Mariae corpus et animam, ut dignum Filii tui habitaculum effici mereretur, Spiritu Sancto cooperante praeparasti: da, ut cuius commemoratione laetamur, eius pia intercessione ad instantibus malis et a morte perpetua liberemur. Per eundem Christum, Dominum nostrum. Amen.
Magnificat (Кантик на Блажена Дева Мария)
Magnificat anima mea Dominum,
et exsultavit spiritus meus in Deo salvatore meo,
quia respexit humilitatem ancillae suae,
ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.
Quia fecit mihi magna, qui potens est,
et sanctum nomen eius.
Et misericordia eius in progenies et progenies
timentibus eum.
Fecit potentiam in brachio suo,
dispersit superbos mente cordis sui.
Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles,
esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes.
Suscepit Israel puerum suum,
recordatus misericordiae,
sicut locutus est ad patres nostros,
Abraham et semini eius in saecula.
Gloria Parti et Filio, et Spiritui Sancto,
sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Sub Tuum praesidium (Под твоето покровителство)
Sub Tuum praesidium congfugimus, sancta Dei Genetrix. Нostras deprecationes ne despicias in necessitatibus, sed a periculis cunctis libera nos semper, Virgo gloriosa et benedicta.
Alma Redemptoris Mater
Alma Redemptoris Mater, quae pervia caeli porta manes еt stella maris, succure cadenti, surgerere qui curat populo. Tu quae genuisti, natura mirante, tuum sanctum genitorem: Virgo prius ac posterius, Gabrielis ab ore sumens ilud Ave, peccatorum miserere.
Ave Regina Caelorum (Радвай се царице небесна)
Ave Regina Caelorum, ave Domina angelorum, salve, radix, salve, porta, ex qua mundo lux est orta. Gaude, Virgo gloriosa, super omnes speciosa; vale, o valde decora, et pro nobis Christum exora.
Maria, Regina Mundi (Марио, царице на света)
Maria, Regina Mundi, Maria, Mater Ecclesiae. Tibi adsumus, Tui memores. Vigilamus, vigilamus.
Tota pulchra (Цяла хубава си)
Tota pulchra es, Maria.
Et macula originalis non est in te.
Tu gloria Jerusalem.
Tu laetitia Israel.
Tu honorificentia populi nostri.
Tu advocata peccatorum.
O Maria, o Maria.
Virgo prudentissima.
Mater clementissima.
Ora pro nobis.
Intercede pro nobis ad Dominum Iesum Christum.
In conceptione tua, Virgo, immaculata fuisti.
Ora pro nobis Patrem, cuius Filium peperisti.
Oremus
Deus, qui per immaculatam Virginis conceptionem dignum Filio tuo habitaculum praeparasti; quaesumus, ut qui ex morte eiusem Filii tui praevisa eam ab omni labe praeservasti, nos quoque mundos eius intercessione ad Te pervenire concedas. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.
Memorare (Молитва на св. Бернард)
Меmorare, О piissima Virgo Маria, nоn esse auditum а saeculo, quemquam ad tua currentem praesidia, tua implorantem аuхiliа, tua petentem suffragia, esse derelictum. Ego tali аnimatus confidentia, ad te, Virgo Virginum, Mater, сurrо, ad te venio, coram te gemens рессаtоr assisto. Noli, Mater Verbi, verba mеа despicerе; sed audi propitia et ехаudi. Amen.
Benedictus (Кантик на Захария)
Benedictus Dominus Deus Israel,
quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae
et erexit cornu salutis nobis,
in domo David pueri sui,
sicut locutus est per os sanctorum,
qui a saeculo sunt, prophetarum eius,
salutem ex inimicis nostris,
et de manu omnium, qui oderunt nos,
ad faciendam misericordiam cum patribus nostris,
et memorari testamenti sui sancti,
iusiurandum, quod iuravit
ad Abraham patrem nostrum,
daturum se nobis,
ut sine timore, de manu inimicorum liberati, serviamus illi
in sanctitate et iustitia coram ipso
omnibus diebus nostris.
Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis:
praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius,
ad dandam scientiam salutis plebi eius
in remissionem peccatorum eorum,
per viscera misericordiae Dei nostri,
in quibus visitabit nos oriens ex alto,
illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent,
ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.
Gloria Parti et Filio, et Spiritui Sancto,
sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Te Deum (Тебе Боже хвалим)
Te Deum laudamus,
te Dominum confitemur.
Te aeternum patrem,
omnis terra veneratur.
Tibi omnes angeli,
Tibi caeli et universae potestates:
Tibi cherubim et seraphim
incessabili voce proclamant:
“Sanctus, Sanctus, Sanctus,
Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt caeli et terra
maiestatis gloriae tuae.”
Te gloriosus Apostolorum chorus,
te Prophetarum laudabilis numerus,
te Martyrum candidatus laudat exercitus.
Te per orbem terrarum
sancta confitetur Ecclesia,
Patrem immensae maiestatis;
Venerandum tuum verum et unicum Filium;
Sanctum quoque Paraclitum Spiritum.
Tu rex gloriae, Christe.
Tu Patris sempiternus es Filius.
Tu, ad liberandum suscepturus hominem,
non horruisti Virginis uterum.
Tu, devicto mortis aculeo,
aperuisti credentibus regna caelorum.
Tu ad dexteram Dei sedes, in gloria Patris.
Iudex crederis esse venturus.
Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni,
quos pretioso sanguine redemisti.
Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria numerari.
Salvum fac populum tuum, Domine,
et benedic hereditati tuae.
Et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.
Per singulos dies benedicimus te,
et laudamus nomen tuum in saeculum,
et in saeculum saeculi.
Dignare, Domine, die isto sine peccato nos custodire.
Miserere nostri, Domine, miserere nostri.
Fiat misericordia tua, Domine, super nos:
quem ad modum speravimus in te.
In te, Domine, speravi:
non confundar in aeternum.
Veni, Creator Spiritus (Ела, Създателю Душе)
Veni, Creator Spiritus,
mentes tuorum visita,
imple superna gratia,
quae tu creasti pectora.
Qui diceris Paraclitus,
Altissimi donum Dei,
Fons vivus, ignis,
caritas et spiritalis unction.
Tu septiformis munere,
digitus paternae dexterae,
Tu rite promissum Patris,
sermone ditans guttura.
Accende lumen sensibus,
infunde amoren cordibus,
infirma nostril corporis
virtute firmans perpeti.
Hostem repellas longius,
pacemque dones protinus,
ductore sic te previo,
vitemus omne noxium.
Per te sciamus da Patrem,
noscamus atque Filium,
teque utriusque Spiritum
credamus omni tempore.
Deo Patri sit Gloria,
et Filio, qui a mortuis
surrexit, ac Paraclito,
in saeculorum saecula. Amen.
Veni, Sancte Spiritus (Секвенция в чест на Свети Дух)
Veni, Sancte Spiritus,
et emitte caelitus
lucis tuae radium.
Veni, pater pauperum,
veni, dator munerum,
veni, lumen cordium.
Consolator optime,
dulcis hospes animae,
dulce refrigerium.
In labore requies,
in aestu temperies,
in fletu solatium.
O lux beatissima,
reple cordis intima
tuorum fidelium.
Sine tuo numine,
nihil est in homine,
nihil est innoxium.
Lava quod est sordidum,
riga quod est aridum,
sana quod est saucium.
Flecte quod est rigidum,
fove quod est frigidum,
rege quod est devium.
Da tuis fidelibus,
in te confidentibus,
sacrum septenarium.
Da virtutis meritum,
da salutis exitum,
da perenne gaudium.
Anima Christi (Душо Христова)
Anima Christi, santifica me, Corpus Christi, salva me. Sanguis Christi, inebria me, Aqua lateris Christi, lava me. Passio Christi, conforta me. O bone Iesu, exaudi me. Intra vulnera tua absconde me. Ne permittas a te me separari. Ab hoste maligno defende me. In hora mortis meæ voca me. Et iube me venire ad te, ut cum sanctis tuis laudem te per infinita sæcula sæculorum. Amen.